[23] EPISTOLA XXIII.

Clarissimo Viro

D. IOANNI a LASCO,

Ecclesiae Christi Antistiti, sibi observandissimo Domino.

S.

Quum Jacobus noster tibi notus, Ornatissime Domine a LASCO, ire ad vos constituisset, volui per eum & literis & voce viva testificari longe gratissimum fuisse mihi, quod libellos Westphali ad nos pervenerint, hominis inepti & importuni, qui rectius farragines in agro jumentis colligeret, misceretque, nisi multum erro quam ut sacrosancta mysteria unionis, & fidei christianae, ac salutis humanae sacramenta tractaret. Ei responsum est a D. Calvino, ita ut confidam, pios viros tum in tota Inferiori Germania, tum Hamburgi, ubi docet M. Ioachimus iste Gigas imperterritus, non offensum iri. Ego ne deessem officio meo pro Grammatici provincia, missam ipsam, quid dicam mi Domine a LASCO? arcam ne Domini, an arcam Simonis Magi & Iudae Iscarioti loculos excutiendos esse putavi. Tibi vero & omnibus piis judicium defero, an recte an secus egerim. Vide quam praeclarus missator existam non factus nuper ac repente, ut poetae subito fiunt, qui semel in Parnasso monte dormirent, suaque labra poëtico illo poculo proluerent: sed a puero educatus in istis mysteriis, & non modo spectator, sed administer quoque, sed admirator eximius mysteriorum istorum. Ac ne parum essem audaculus, in ipsa etiam legum & canonum & decretalium adyta penetravi, & protuli sacrosancta mysteria in conspectum Christianorum Principum, & populi: ut pateant nunc vulgo Christiano, nisi vult perpetuo caecum esse cum detrimento suo maximo, quidquid sanctitatis, & imposturae plus quam satanicae papatus Rom. continet. Putavi audendum esse tandem aliquid Gyaris & carcere dignum: ut Papam in fortalitiis suis firmissimis grammatista Germanici Imperii civis aggrederetur, non exercitu Xerxis, aut Darii aut Cyri, sed papyro, penna & atramento. Faciat autem Dominus, quod bonum videtur in oculis ipsius. Obsecro te, Vir Observandissime, ut legas aliquando libellos istos, & mihi rescribas non ut amicus indulgentior, sed ut censor, & qui est cum magna potestate spirituali in Ecclesia DEI, quid putes recte aut secus a me factum esse, & quid porro faciam. Poëta dicit; In nova fert animus mutatas dicere formas Corpora. Ego autem •το παν• & illam rerum universitatem, de qua scripsi olim ad te in Angliam, dispono in certum ordinem. Rideo equidem summos illos optimos max. Reges & imperatores, qui nequeunt pauculas provincias tranquillas retinere. In amplissimo illo regno Domini exercituum ego componendo versor, ac ne leo quidem mihi contra rugit, aut •μυ• dicit. Sed desino, quia charta deficit. Optime valeto cum Ecclesia tota.

Tui studiosiss.

THEOD. BIBLIANDER.